LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.18.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus iisdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad vesicam endit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable