Passage
Celsus, De Medicina 6.18.p7
lat celsus phi002 perseus lat4
Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum: aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti vetus oleum, et quolibet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.