LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.18.p8

lat celsus phi002 perseus lat4

Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt: iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mlh et sertula Campana ex 20 cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicori ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. I; aluminis scissilis P. II; cerussae P. III; spumaeargenti P. V; quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P. I; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P. XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime (2 CD) dixi, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia. Ubi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable