LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.18.p9

lat celsus phi002 perseus lat4

Tertium aut vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorrhoidas Graeci vocant; idque etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.— Si vui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex iis aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fovendum ovis; inponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita (7AB) sunt, huc idonea sunt. Cibis vero in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuvant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitulla absumere. Ac si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. V; saxi calcis P. VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque viris et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable