Passage
Celsus, De Medicina 6.19.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
19 Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est. In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: pterygion Graeci appellant.— Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color efficiat, eoque inliner. Quidam ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; de digiti fovendi aqua ex verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. I, squamae P. II mellis cyatho coguntur; aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable