LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.6.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

6 Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostro patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae valetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit. Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ocos dolor pervenit, nocturna vigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuvat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit.— Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explictui, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod is graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus, minus acrem curationem requirit; alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex iis, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui vero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. -; mandragorae suci P. I; papaveris lacrimae P. II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. III; acaciae P. IIII; cummis P. VIII. Et haec quidem interdiu: nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut dou diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable