Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p10
lat celsus phi002 perseus lat4
Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P. -; cummis P. I; croci P. II; foliorum rosae recentium P. IIII; quae vel aqua pluviatili, vel vino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium vel sertulam Campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaveris adicuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus vertatur. Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Utendum deinde vel his collyriis est ex lacte aut ovo, vel croco vel cui album ovi misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable