Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p13
lat celsus phi002 perseus lat4
Id quoque, quod Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. I; plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. VIII. Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable