LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.6.p14

lat celsus phi002 perseus lat4

Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui (V.28, 15E).— Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum P. I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. II.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable