Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p16
lat celsus phi002 perseus lat4
Genus quoque viti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito vehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balineo multa aqua calida fovendum caput; vitandi acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad is ipsum spumae nitri P. -; sandaracae P. -; uvae taminiae P. I simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari potione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.