LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.6.p17

lat celsus phi002 perseus lat4

Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus; quibus alvus ab inferiore parte evocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. I; cerussae, stibis, singulorum P. II; spumae argenti coctae et elotae P. IIII. Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. Cucurbitula quoque inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui vero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P. I; cervini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. IIII; turis P. XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi volo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable