Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p18
lat celsus phi002 perseus lat4
Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. IS. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable