Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p29
lat celsus phi002 perseus lat4
Est etiam genus aridae lippitudinis: xerophtalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.— In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Ibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable