Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p3
lat celsus phi002 perseus lat4
Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae conbustae P. II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable