Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p31
lat celsus phi002 perseus lat4
Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P. II; piperis albi, cummis, singulorum P. IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. II; cummis P. III; piperis albi P. IIII; croci P. VI; psorici P. XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic † appellatur. Verum in basilico quoque collyrio convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et vinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quod prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable