LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.6.p34

lat celsus phi002 perseus lat4

At si ext senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optimo et cypro et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt. Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositique aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable