Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p39
lat celsus phi002 perseus lat4
Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.— Nihil commodius est quam sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. Unde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum vero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable