Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p5
lat celsus phi002 perseus lat4
Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P. I; croci P. =; cummis P. I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. I; croci P. II; spodii P. IIII; plumbi eloti et combusti P. VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. -; aloes P. III; cadmiae curatae P. VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit papaveris lacrimae combustae P. -; aeris combusti et eloti P. II; nucleos palmularum combustos P. X; cummis P. XII. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable