Passage
Celsus, De Medicina 6.6.p8
lat celsus phi002 perseus lat4
Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. ==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I; croci, murrae, aloes, singulorum P. IIII; aeris combusti P. VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. XII; acaciae suci P. XXXVI; cummis tantundem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable