LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.6.p9

lat celsus phi002 perseus lat4

Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum. Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice vetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his iisdem auxilium petendum est id est balineo et vino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui nco in capite collectus est. Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur. Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante (5 init.) positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable