LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 6.7.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

7 Hactenus in oculis ea reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit.— Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. Tum levato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares potiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares potiones cum passo. Vel croci P. =-; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. =; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaveris lacrimaee ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum P. II; spumae Lyci P. IIII. Quae contritae passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable