Passage
Celsus, De Medicina 6.7.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucu cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P. I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, atqueaeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. =; coci P. =; murrae, misy cocti, singulorum P. I; aeris combusti P. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. =; gallae P. =; omphaci P. I; sucum Punici mali. Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi pzork I; castorei P. II; murrae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fit. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. =; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. I; aloes P. II; mellis cyathi tres; vini sextarius; ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable