Passage
Celsus, De Medicina 6.7.p4
lat celsus phi002 perseus lat4
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.