Passage
Celsus, De Medicina 6.7.p7
lat celsus phi002 perseus lat4
Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum; idem leniter sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum. Cibisque utendum estex inbecillima et media materia, magis vinum adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum qum in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.