Passage
Celsus, De Medicina 6.7.p9
lat celsus phi002 perseus lat4
Si gravidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadfacienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel cum suco radicis ex cucumere agresti; vel castoreum cum aceto et laureo oleo; veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in auem demittitur.