Passage
Celsus, De Medicina 6.8.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
8 Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet vix ex malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritum is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum, Idque per hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable