Passage
Celsus, De Medicina 6.8.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens naremimplet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. * I; atramenti sutori P. * II. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable