Passage
Celsus, De Medicina 7.13
lat celsus phi002 perseus lat4
13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable