LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.18.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

18 Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret: darton Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias eosque nervos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt; communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri vocant; isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui (1), modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci vocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable