LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.18.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit: nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam vel inter tunicas is increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ut eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos revertens subit; scrotum † ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur; testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum ner-vumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam † varice inplicetur: bubonocelen appellant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable