Passage
Celsus, De Medicina 7.19.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
19 His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de iis, quae scalpellum desiderant: nam vel quae sanari non possunt, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est: et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum versus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum versum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt.