Passage
Celsus, De Medicina 7.19.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer adprehendendum et incidendum. Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolove scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra (3) dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scroto sanguis defluxit aliquidve concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem vulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana vel spongia: si dolor est, tertia die resolvendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et vino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamen-tumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi vulnera pertinent. Cetera et in curatione et in victu similia is esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus (V.26.25).