Passage
Celsus, De Medicina 7.21.p2
lat celsus phi002 perseus lat4
Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat; si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable