LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.24

lat celsus phi002 perseus lat4

24 Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui (20.5), colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris eius requirit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable