LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.25.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

25 Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parva, iuxtaque eam cutis spatiosior, brevior vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat satisque velamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, vinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame victus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem averso emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable