Passage
Celsus, De Medicina 7.26.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
26 Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in viris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aenea fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima novem: ex muliebribus maior novem, minor sex. Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable