Passage
Celsus, De Medicina 7.26.p5
lat celsus phi002 perseus lat4
Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam — contectam † eodem ante sed linteolo — protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per vulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur; qua levata solium supervacuum est. Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus moventia, et si purgandum ulcus videbitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamento vero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua vigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis vehemens; si venter imus tumet; si vulnus hiat, si transfluens urina non rodit, similiter ante tertium diem quaedam livida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione nervorum et ante diem nonum vomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable