LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.30.p1

lat celsus phi002 perseus lat4

30 Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita vincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse alias (VI.18.7AB, 9B) proposuit; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque vulneribus lenibus civis isdemque medicamentis opus est.

Provenance