LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.30.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

Ora etiam venarum fundenti asangm sic tolluntur. Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus acrius ducitur, quo magis ora promoveantur; eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda aqua calida spongia est, donec id liveat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias (ad 1A) posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius (1B) exposui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable