Passage
Celsus, De Medicina 7.32
lat celsus phi002 perseus lat4
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi sit, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable