Passage
Celsus, De Medicina 7.5.p1
lat celsus phi002 perseus lat4
5 Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere. Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius evellitur; et in maiore membro, si medium mucro transit, facilius sanescit quod pervium est, quia utrimque medicamento fovetur. Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte vulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable