Passage
Celsus, De Medicina 7.5.p3
lat celsus phi002 perseus lat4
Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui (prohoem. 8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable