LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.5.p4

lat celsus phi002 perseus lat4

Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam in telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis (1C) posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est (1C).

Provenance