Passage
Celsus, De Medicina 7.7.p10
lat celsus phi002 perseus lat4
Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nomin-ant.— Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra (9) posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable