LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.7.p13

lat celsus phi002 perseus lat4

Suffusionis iam alias (VI.6.35) feci mentionem quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominavit. Ea media subsidit eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci vocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superveniens ab interiore parte membranula includit. Super his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable