LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.7.p14

lat celsus phi002 perseus lat4

Igitur vel ex morbo vel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse vacuum proposui (13B); isque paulatim indurescens interiori potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur. Fere vero peior est, quom ex graviore morbo, maioribus capitis doloribus vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo vitio tamen aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concavus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. Post haec in advorso collocandus est, loco lucido, lumine adverso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata: curari vero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admovenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, vehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus (V.26.30) propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.

Provenance