LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.7.p15

lat celsus phi002 perseus lat4

De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui (VI.6.16). Nunc ad ea veniam, quae curationem manu postulunt. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est: quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in iis, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuvantur: medicamentis et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ob oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt; non potest iis, quae sub osse. Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transversa; deinde duabus super aures, una inter eas item transversa; tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae venas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad verticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. Frequens curatio est venas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter verticem ac frontem; deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallica est comata: qui ibi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, iam explicui (V.27.13). Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem venae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum venero ad crurum varices, dicam (31).

Provenance