LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.7.p2

lat celsus phi002 perseus lat4

In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungui, donec ad sanitatem perveniat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable