Passage
Celsus, De Medicina 7.7.p6
lat celsus phi002 perseus lat4
Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculis. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet eum in utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit: ancyloblepharus † sub utroque vitio Graeci vocant. Palpebrae tantum inter se co- haerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable