LOGOI

Passage

Celsus, De Medicina 7.pr.p3

lat celsus phi002 perseus lat4

Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi (V.26 seqq.) executus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diviserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud volumen (VIII) ossibus in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae in qualibet corporis parte fiunt (capp. I-V), ad ea, quae proprias sedes habent transibo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable